Pomazání nemocných - střípky z historických pramenů

Hlavní stránka / Pomazání nemocných / Střípky z historických pramenů

Evangelia dosvědčují, jakou péči věnoval osobně Pán Ježíš tělesným i duchovním potřebám nemocných; a že svým věřícím přikázal, aby konali totéž. Církev od počátku pokračovala v tom, co Ježíš pro druhé dělal, a jak dosvědčuje list sv. Jakuba, nemocným bylo slouženo modlitbou víry a mazáním olejem, symbolizujícím posilu Ducha svatého.

Svátost byla nejprve chápána jako modlitba biskupa, kterou je posvěcen olej. Takovéto modlitby máme zachovány již z prvních staletí, konaly se a dodnes se konají v rámci eucharistické modlitby. Níže citovaná modlitba ze 7. století (viz Gelasiánský sakramentář) se v římské církvi s nepatrnými obměnami užívá nepřetržitě dodnes. Kdysi si věřící posvěcený olej odnášeli domů, aby si jím v případě nemoci posloužili. Církev tuto praxi znala celé první tisíciletí (viz svědectví papeže Ignáce I či Bedy Ctihodného). Postupně se však ustálilo mazání olejem, které spolu s modlitbou konali kněží či biskupové.

Ve vrcholném středověku došlo k úzkému propojení svátosti pomazání nemocných a svátosti smíření. Smíření bylo totiž kvůli tvrdému pokání odsouváno až na konec života a tím pádem se na konec života dostala také svátost nemocných, neboť svátosti se neudělují těm, kdo nejsou smířeni s Bohem a církví. Protože v závěru života lze jen s malou nadějí očekávat uzdravení, ze svátosti nemocných se stala svátost umírajících; z pomazání, které má obnovit zdraví duše i těla, se stala svátost odpouštějící poslední relikty hříchu a připravující na věčnou slávu. Ačkoli ještě i Tridentský koncil zná název „pomazání nemocných“, v praxi se vžilo „poslední pomazání“ – původně zamýšleno jako poslední ze svátostných mazání, ovšem fakticky pomazání na poslední momenty života. 

Církev na Druhém vatikánském koncilu a podle jeho přání obnovila tuto svátost opět jako svátost nemocných: svátost, která „pomáhá celému člověku k uzdravení, posiluje jeho důvěru v Boha a vyzbrojuje ho proti pokušení a úzkosti před smrtí“.

Požehnání oleje pro nemocné

4. stol. - Apoštolská tradice (n. 5)

Jestliže někdo přinese olej, ať biskup vzdá díky stejným způsobem, jako při obětování chleba a vína. Nemusí pronést stejná slova, ale podobným způsobem ať vzdá díky: Posvěť tento olej, Bože, a dej zdraví těm, kteří jím budou pomazáni a přijmou jej. Tak jako jsi pomazal krále, kněze a proroky, tak jím posilni všchny ty, kteří ho přijímají, a poskytni zdraví těm, kteří ho užívají.

Si quis oleum offert secundum oblationem panis et vini, sic gratias agens secundum hunc ordinem. Si eodem sermone non dicit, propria virtute gratias agat et alio sermone dicens: Ut oleum hoc sanctificans das eis qui unguntur et percipiunt, in quo unxisti sacerdotes et prophetas, sic illos et omnes qui gustant conforta, et sanc­tifica eos qui percipiunt.

7. stol. - Gelasiánský sakramentář (n. 381-382)

Ad populum in his uerbis: Istud oleum ad unguendos infirmos. Ut autem ueneris Nobis quoque peccatoribus famulis tuis et reliqua usque ad Per Christum Dominum nostrum. Et intras: Emitte, quaesumus, domine, spiritum sanctum paraclytum de caelis in hac pinguidine olei, quam de uiride ligno producere dignatus es ad refectionem mentis et corporis. Et tua sancta benedictio sit omni unguenti, gustanti, tangenti tutamentum corporis animae et spiritus, ad euacuandos omnes dolores, omnem infirmitatem, omnem egritudinem mentis et corporis, unde uncxisti sacerdotes reges et prophetas et martyres, chrisma tuum perfectum, a te, domine, benedictum, permanens in uisceribus nostris: in nomine domini nostri Iesu Christi: per quem haec omnia, domine, semper bona creas. Et cetera.

Nejstarší svědectví o pomazání nemocných

19. března 416, dopis papeže Inocence I biskupu Decentiovi z Gubia (8,3)

 Puisque ta charité a voulu consulter au sujet de ceci comme du reste, mon fils, le diacre Célestin, a ajouté dans sa lettre que ta charité mentionnait ce qui est écrit dans l'épître de saint Jacques : " Quelqu'un parmi vous est-il malade? Qu'il appelle les presbytres de l'Eglise et qu'ils prient sur lui, après l'avoir oint d'huile au nom du Seigneur. La prière de la foi sauvera le patient et le Seigneur le relèvera. S'il a commis des péchés, ils lui seront remis " Jc 5,14-15. Il n'y a pas de doute qu'il faille l'entendre et le comprendre des fidèles malades qui peuvent être oints de l'huile sainte du chrême, laquelle étant confectionnée par l'évêque, il est permis non seulement aux prêtres, mais aussi à tous les chrétiens d'en user pour faire l'onction, dans leurs nécessités personnelles, ou celles des leurs. Par ailleurs, cette addition nous semble superflue : on se demande si l'évêque peut faire ce qui est certainement permis aux presbytres. Car la raison pour laquelle on parle des presbytres est que les évêques, empêchés par d'autres occupations, ne peuvent se rendre chez tous les malades. Mais si un évêque en a la possibilité, et s'il juge que quelqu'un mérite d'être visité par lui, il peut le bénir et lui faire l'onction du chrême sans difficulté, puisque c'est lui qui fait le chrême. On ne peut en faire l'onction sur les pénitents, parce qu'elle est de l'ordre du sacrement. Car ceux auxquels on refuse les autres sacrements, comment penser qu'on puisse leur en concéder un de cette espèce?

Sane quoniam de hoc sicut de ceteris consulere voluit dilectio tua, adiecit etiam filius meus Caelestinus diaconus in epistola sua, esse a tua dilectione positum illud, quod in beati Apostoli Jacobi epistola conscriptum est: 'Si infirmus aliquis in vobis est, vocet presbyteros, et orent super eum, ungentes eum oleo in nomine Domini: et oratio fidei salvabit laborantem, et suscitabit illum Dominus, et si peccatum fecit, remittet ei' (Iac 5, 14 s). Quod non est dubium de fidelibus aegrotantibus accipi vel intelligi debere, qui sancto oleo chrismatis perungi possunt, quod ab episcopo confectum, non solum sacerdotibus, sed et omnibus uti Christianis licet in sua aut in suorum necessitate ungendum. Ceterum illud superfluum esse videmus adiectum, ut de episcopo ambigatur quod presbyteris licere non dubium est. Nam idcirco presbyteris dictum est, quia episcopi occupationibus alii impediti ad omnes languidos ire non possunt. Ceterum si episcopus aut potest aut dignum ducit aliquem a se visitandum, et benedicere et tangere chrismate sine cunctatione potest, cuius est chrisma conficere. Nam paenitentibus istud infundi non potest, quia genus est sacramenti. Nam quibus reliqua sacramenta negantur, quomodo unum genus putatur posse concedi?

r. 503 či 504. stol. - kázání Cesaria z Arles (PL 39, 2238)

Quoties aliqua infirmitas supervenerit, corpus et sanguinem Christi ille qui aegrotat accipiat: et inde corpusculum suum ungat; ut illud quod scriptum est impleatur in eo,  Infirmatur aliquis, inducat presbyteros, et orent super eum ungentes eum oleo: et oratio fidei salvabit infirmum, et alleviabit eum Dominus; et si in peccatis sit, dimittentur ei  (Jacobi V, 14 et 15) . Videte, fratres, quia in qui in infirmitate ad  [2239] ecclesiam cucurrerit, et corporis sanitatem recipere, et peccatorum indulgentiam merebitur obtinere. Cum ergo duplicia bona possint in ecclesia inveniri, quare per praecantatores, per fontes et arbores et diabolica phylacteria, per characteres et aruspices et divinos vel sortilegos multiplicia sibi mala miseri homines conantur inferre. Quoties aliqua infirmitas supervenerit, corpus et sanguinem Christi ille qui aegrotat accipiat: et inde corpusculum suum ungat; ut illud quod scriptum est impleatur in eo,  Infirmatur aliquis, inducat presbyteros, et orent super eum ungentes eum oleo: et oratio fidei salvabit infirmum, et alleviabit eum Dominus; et si in peccatis sit, dimittentur ei  (Jacobi V, 14 et 15) . Videte, fratres, quia in qui in infirmitate ad  [2239] ecclesiam cucurrerit, et corporis sanitatem recipere, et peccatorum indulgentiam merebitur obtinere. Cum ergo duplicia bona possint in ecclesia inveniri, quare per praecantatores, per fontes et arbores et diabolica phylacteria, per characteres et aruspices et divinos vel sortilegos multiplicia sibi mala miseri homines conantur inferre.

7. stol. - kázání Eligia z Noyon (PL 87, 529)

Praeterea quoties aliqua infirmitas supervenerit, non quaerantur praecantatores, non divini, non sortilegi, non caragi, nec per fontes aut arbores, vel bivios diabolica phylacteria exerceantur; sed qui aegrotat, in sola Dei misericordia confidat, et Eucharistiam corporis et sanguinis Christi cum fide ac devotione accipiat, oleumque benedictum fideliter ab ecclesia petat, unde corpus suum in nomine Christi ungat, et secundum apostolum oratio fidei salvabit infirmum,  [0529B] et allevabit eum Dominus; et non solum corporis, sed etiam animae sanitatem recipiet, complebiturque in illo quod Dominus in Evangelio promisit, dicens: Omnia enim quaecunque petieritis in oratione credentes, accipietis  (Jacob. V, 15; Matth. XXI, 22) . Praeterea quoties aliqua infirmitas supervenerit, non quaerantur praecantatores, non divini, non sortilegi, non caragi, nec per fontes aut arbores, vel bivios diabolica phylacteria exerceantur; sed qui aegrotat, in sola Dei misericordia confidat, et Eucharistiam corporis et sanguinis Christi cum fide ac devotione accipiat, oleumque benedictum fideliter ab ecclesia petat, unde corpus suum in nomine Christi ungat, et secundum apostolum oratio fidei salvabit infirmum,  [0529B] et allevabit eum Dominus; et non solum corporis, sed etiam animae sanitatem recipiet, complebiturque in illo quod Dominus in Evangelio promisit, dicens: Omnia enim quaecunque petieritis in oratione credentes, accipietis  (Jacob. V, 15; Matth. XXI, 22) .

8. stol. - Beda Ctihodný (komentář na Jakubův list; PL 93,39)

Ecclesiae consuetudo tenet, ut infirmi oleo consecrato ungantur a presbyteris, et oratione comitante sanentur. Nec solum presbyteris, sed, ut Innocentius papa scribit, etiam omnibus Christianis uti licet eodem oleo in sua aut suorum necessitate ungendo, quod tamen oleum, non nisi ab episcopis licet confici. Nam quod ait, Oleo in nomine Domini, significat oleum consecratum in nomine Domini. Vel  certe quia etiam cum ungunt infirmum, nomen Domini super eum invocare debent.

Vývoj rituálu

1614 - Římský rituál

Sacerdos Sacramentum Extremæ Unctionis ministraturus, quatenus fieri poterit, parari curet apud infirmum mensam mappa candida coopertam, item que vas, in quo sit bombacium, seu quid simile in sex globulos distinctum, ad abstergendas partes inunctas; medullam panis ad detergendos digitos; et aquam ad abluendas Sacerdotis manus; ceream item candelam, quæ deinde accensa ipsi ungenti lumen præbeat. Denique operam dabit, ut quanta poterit munditia ac nitore hoc Sacramentum ministretur.

Deinde convocatis Clericis seu ministris, vel saltem uno Clerico, qui crucem sine hasta, aquam benedictam cum aspersorio, et librum Ritualem deferat, ipse Parochus decenter accipit vas sacri Olei infirmorum sacculo serico violacei coloris inclusum, illudque caute deferat, ne effundi possit. Quod si longius iter peragendum, aut etiam equitandum sit, vel alias adsit periculum effusionis, vas Olei sacculo, aut bursa inclusum, ut dictum est, ad collum appendat, ut commodius et securius perferat. Procedat autem sine sonitu campanulæ.

Cum perventum fuerit ad locum, ubi jacet infirmus, Sacerdos intrans cubiculum, dicit: V. Pax huic dómui. R. Et ómnibus habitántibus in ea.

Cum perventum fuerit ad locum, ubi jacet infirmus, Sacerdos intrans cubiculum, dicit: V. Pax huic dómui. R. Et ómnibus habitántibus in ea.

Deinde deposito Oleo super mensam, superpelliceo, stolaque violacea indutus, ægroto crucem pie deosculandam porrigit; mox in modum crucis aqua benedicta eum, et cubiculum, et circumstantes aspergit, dicens Antiphonam: Aspérges, me, Dómine, etc. Quod si ægrotus velit confiteri, audiat illum, et absolvat. Deinde piis verbis illum consoletur, et de hujus Sacramenti vi, atque efficacia, si tempus ferat, breviter admoneat: et quantum opus sit, ejus animam confirmet, et in spem erigat vitæ æternæ

Postea dicit: V. Adjutórium nostrum in nómine Dómini. R. Qui fecit cælum et terram. V. Dóminus vobíscum. R. Et cum spíritu tuo.

Postea dicit: V. Adjutórium nostrum in nómine Dómini. R. Qui fecit cælum et terram. V. Dóminus vobíscum. R. Et cum spíritu tuo.

Orémus. Intróeat, Dómine Jesu Christe, domum hanc sub nostræ humilitátis ingréssu, ætérna felícitas, divína prospéritas, seréna lætítia, cáritas fructuósa, sánitas sempitérna: effúgiat ex hoc loco accéssus dæmonum: adsint Angeli pacis, domúmque hanc déserat omnis malígna discórdia. Magnífica, Dómine, super nos nomen sanctum tuum; et béne+dic nostræ conversatióni: sanctífica nostræ humilitátis ingréssum, qui sanctus et qui pius es, et pérmanes cum Patre et Spíritu Sancto in sæcula sæculórum.R. Amen.

Orémus. Intróeat, Dómine Jesu Christe, domum hanc sub nostræ humilitátis ingréssu, ætérna felícitas, divína prospéritas, seréna lætítia, cáritas fructuósa, sánitas sempitérna: effúgiat ex hoc loco accéssus dæmonum: adsint Angeli pacis, domúmque hanc déserat omnis malígna discórdia. Magnífica, Dómine, super nos nomen sanctum tuum; et béne+dic nostræ conversatióni: sanctífica nostræ humilitátis ingréssum, qui sanctus et qui pius es, et pérmanes cum Patre et Spíritu Sancto in sæcula sæculórum. R. Amen.

Orémus, et deprecémur Dóminum nostrum Jesum Christum, ut benedicéndo bene+dicat hoc tabernáculum, et omnes habitántes in eo, et det eis Angelum bonum custódem, et fáciat eos sibi servíre ad considerándum mirabília de lege sua: avértat ab eis omnes contrárias potestátes: erípiat eos ab omni formídine, et ab omni perturbatióne, ac sanos in hoc tabernáculo custodíre dignétur: Qui cum Patre et Spíritu Sancto vivit et regnat Deus in sæcula sæculórum. R. Amen.

Orémus. Exáudi nos, Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérnæ deus: et míttere dignéris sanctum Angelum tuum de cælis, qui custódiat, fóveat, prótegat, vísitet, atque deféndat omnes habitántes in hoc habitáculo. Per Christum Dóminum nostrum. R. Amen.

 Quæ Orationes, si tempus non patiatur, ex parte, vel in totum poterunt omitti. Tunc de more facta confessione generali, latino vel vulgari sermone, Sacerdos dicit in singulari numero: Misereátur tui, etc., Indulgéntiam ... tuórum tríbuat tibi, etc.

Antequam Parochus incipiat ungere infirmum, moneat astantes, ut pro illo orent, et, ubi commodum sit, pro loco et tempore, et astantium numero, vel qualitate, recitent septem Psalmos Pœnitentiales cum Litaniis Sanctorum, vel alias preces, dum ipse Unctionis Sacramentum administrat. Mox, extensa manu dextera super caput infirmi, dicit: In nómine Pa+tris, et Fí+lii, et Spíritus + Sancti, extinguátur in te omnis virtus diáboli per impositiónem mánuum nostrárum, et per invocatiónem gloriósæ et sanctæ Dei Genitrícis Vírginis Maríæ, ejúsque ínclyti Sponsi Joseph, et ómnium sanctórum Angelórum, Archangelórum, Mártyrum, Confessórum, Vírginum, atque ómnium simul Sanctórum. Amen. Deinde, intincto pollice in Oleo sancto, in modum crucis ungit infirmum in partibus hic subscriptis, aptando proprio loco verba formæ in hunc modum:

Ad oculos. Per istam sanctam Unctió + nem, et suam piíssimam misericórdiam, indúlgeat tibi Dóminus quidquid per visum deliquísti. Amen.

Ad oculos. Per istam sanctam Unctió + nem, et suam piíssimam misericórdiam, indúlgeat tibi Dóminus quidquid per visum deliquísti. Amen.

Ad aures. Per istam sanctam Unctió + nem, et suam piíssimam misericórdiam, indúlgeat tibi Dóminus quidquid per audítum deliquísti. Amen.

Ad aures. Per istam sanctam Unctió + nem, et suam piíssimam misericórdiam, indúlgeat tibi Dóminus quidquid per audítum deliquísti. Amen.

Ad nares. Per istam sanctam Unctió + nem, et suam piíssimam misericórdiam, indúlgeat tibi Dóminus quidquid per odorátum deliquísti. Amen.

Ad nares. Per istam sanctam Unctió + nem, et suam piíssimam misericórdiam, indúlgeat tibi Dóminus quidquid per odorátum deliquísti. Amen.

Ad os, compressis labiis. Per istam sanctam Unctió + nem, et suam piíssimam misericórdiam, indúlgeat tibi Dóminus quidquid per gustum et locutiónem deliquísti. Amen.

Ad os, compressis labiis. Per istam sanctam Unctió + nem, et suam piíssimam misericórdiam, indúlgeat tibi Dóminus quidquid per gustum et locutiónem deliquísti. Amen.

Ad manus. Per istam sanctam Unctió + nem, et suam piíssimam misericórdiam, indúlgeat tibi Dóminus quidquid per tactum deliquísti. Amen.

Ad manus. Per istam sanctam Unctió + nem, et suam piíssimam misericórdiam, indúlgeat tibi Dóminus quidquid per tactum deliquísti. Amen.

Ad pedes. Per istam sanctam Unctió + nem, et suam piíssimam misericórdiam, indúlgeat tibi Dóminus quidquid per gressum deliquísti. Amen. Hæc autem unctio ad pedes, ut dictum est, ex qualibet rationabili causa omitti potest.

AQuibus omnibus peractis, Sacerdos pollicem fricat cum medulla panis, manus lavat linteoque abstergit; aqua vero lotionis cum pane, suo tempore, mittatur in sacrarium, vel, si hoc desit, in ignem. Deinde dicit: Kýrie eléson. Christe, eléison. Kýrie eléson. Pater noster secreto usque ad V. Et ne nos indúcas in tentatiónem. R. Sed líbera nos a malo.

Quibus omnibus peractis, Sacerdos pollicem fricat cum medulla panis, manus lavat linteoque abstergit; aqua vero lotionis cum pane, suo tempore, mittatur in sacrarium, vel, si hoc desit, in ignem. Deinde dicit: Kýrie eléson. Christe, eléison. Kýrie eléson. Pater noster secreto usque ad V. Et ne nos indúcas in tentatiónem. R. Sed líbera nos a malo. 

V. Salvum (-am) fac servum tuum (ancíllam tuam). R. Deus meus, sperántem in te. V. Mitte ei, Dómine, auxílium de sancto. R. Et de Sion tuére eum (eam).  V. Esto ei, Dómine, turris fortitúdinis. R. A fácie inimíci. V. Nihil profíciat inimícus in eo (ea). R. Et fílius iniquitátis non appónat nocére ei. V. Dómine, exáudi oratiónem meam. R. Et clamor meus ad te véniat. V. Dóminus vobíscum. R. Et cum spíritu tuo.

Orémus. Dómine Deus, qui per Apóstolum tuum Jacóbum locútus es: Infirmátur quis in vobis? indúcat presbýteros Ecclésiæ et orent super eum, ungéntes eum óleo in nómine Dómini: et orátio fídei salvábit infírmum, et alleviábit eum Dóminus: et si in peccátis sit, remitténtur ei; cura, quæsumus, Redémptor noster, grátia Sancti Spíritus languóres istíus infírmi (infírmæ), ejúsque sana vúlnera, et dimítte peccáta, atque dolóres cunctos mentis et córporis ab eo (ea) expélle, plenámque intérius et extérius sanitátem misericórditer redde, ut, ope misericórdiæ tuæ restitútus (-a), ad prístina reparétur offícia: Qui cum Patre et eódem Spíritu Sancto vivis et regnas Deus, in sæcula sæculórum. R. Amen.

Orémus. Réspice, quæsumus, Dómine fámulum tuum N. (fámulam tuam N.) in infirmitáte sui córporis fatiscéntem, et ánimam réfove, quam creásti: ut, castigatiónibus emendátus (-a), se tua séntiat medicína salvátum (-am). Per Christum Dóminum nostrum. R. Amen.

Orémus. Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus, qui, benedictiónis tuæ grátiam ægris infundéndo corpóribus, factúram tuam multíplici pietáte custódis: ad invocatiónem tui nóminis benígnus assíste; ut fámulum tuum (fámulam tuam) ab ægritúdine liberátum (-am), et sanitáte donátum (-am), déxtera tua érigas, virtúte confírmes, potestáte tueáris, atque Ecclésiæ tuæ sanctæ, cum omni desideráta prosperitáte, restítuas. Per Christum Dóminum nostrum. R. Amen.

Ad extremum, pro personæ qualitate, salutaria monita breviter præbere poterit, quibus infirmus ad moriendum in Domino confirmetur et ad fugandas dæmonum tentationes roboretur.Denique aquam benedictam, et crucem nisi aliam habeat, coram eo relinquat, ut illam frequenter aspiciat, et pro sua devotione osculetur et amplectatur.

Ad extremum, pro personæ qualitate, salutaria monita breviter præbere poterit, quibus infirmus ad moriendum in Domino confirmetur et ad fugandas dæmonum tentationes roboretur. Denique aquam benedictam, et crucem nisi aliam habeat, coram eo relinquat, ut illam frequenter aspiciat, et pro sua devotione osculetur et amplectatur.

Admoneat etiam domesticos et ministros infirmi, ut, si morbus ingravescat, vel infirmus incipiat agonizare, statim ipsum Parochum accersant, ut morientem adjuvet, ejusque animam Deo commendet: sed si mors immineat, priusquam discedat, Sacerdos animam Deo rite commendabit. Quæ autem pertinent ad visitationem, curamque infirmorum, et ad juvandos morientes, ad commendationem animæ, et ad exsequias, infra suis locis præscribuntur.

Rozhodnutí II. vatikánského koncilu

 „Poslední pomazání“ se také, dokonce lépe, může nazývat „pomazání nemocných“. Není to svátost jen pro ty, kdo se octli v krajním ohrožení života. Proto je příhodná doba pro její přijetí jistě už tehdy, když věřící začíná být v nebezpečí smrti pro nemoc nebo stáří. Vedle obřadů pro oddělené udělování pomazání nemocných a viatika ať je vytvořen souvislý řád, podle kterého se pomazání nemocnému udělí po zpovědi a před přijetím viatika. Počet jednotlivých mazání se má přizpůsobit okolnostem. Modlitby, které patří k obřadu pomazání nemocných, ať jsou upraveny tak, aby odpovídaly různým situacím nemocných, kteří přijímají tuto svátost.

"Extrema Unctio", quae etiam et melius "Unctio infirmorum" vocari potest, non est Sacramentum eorum tantum qui in extremo vitae discrimine versantur. Proinde tempus opportunum eam recipiendi iam certe habetur cum fidelis incipit esse in periculo mortis propter infirmitatem vel senium. Praeter ritus seiunctos Unctionis infirmorum et Viatici, conficiatur Ordo continuus secundum quem Unctio aegroto conferatur post confessionem et ante receptionem Viatici. Unctionum numerus pro opportunitate accommodetur, et orationes ad ritum Unctionis infirmorum pertinentes ita recognoscantur, ut respondeant variis condicionibus infirmorum, qui Sacramentum suscipiunt.

RSS kanál  |  XML Sitemap  |  Mapa webu  |  Redakční systém WebRedakce - NETservis s.r.o. © 2016

Vira.cz | Pastorace.cz | Mapa bohoslužeb 

Administraci zajišťuje redakční systém společnosti NETservis s.r.o.